PICTI

PICTI
PICTI
populi Britanniae secundae, h. e. Scotiae, quorum regio Deucaledonia Marcellino, sed aliis Laudonia regio putatur. Hi hodie linguâi Scoticâ Phictiaid, teste Lhuydô vocantur. Eorum meminit Mamertinus in suo Panegyrico. Claudian. de vict. Stiliconis,
Perlegit exsangues Picto moriente figuras.
Hos e Scythia in Britan niam profectos, ac in Scotiâ consedisse auctor est Beda; Alii e Dania advenissedicunt, sic a pictura, quâ utebantur, dictos; quibus Scoti successêre. Ubi hodie Scotia cis Tavum fluv. seu meridionalis, versus Angliam. Boethius, Buchan. Leslaeus, Hist. Scot. Matth. Paris, Duchesnius, etc. Hist. M. Britanniae. Camden. descr. M. Brit. etc. Et quidem Camdenus eos veros ac genuinos Britannos esse contendit, eo quod vocula Brit linguâ Cambricâ hominem picturatum significet. Sed ratio ista ab aliis in vertitur, dicentibus Pictos Scotosque vel ideo ex Scythia esse oriundos, quia fuêre picti seu picturati. Namque Virgilio Geloni et Agathyrsi picti vocantur, quae utraque gens Scythica est, vide Taubmann. ad Virgil. p. 178. et 569. Quamquam in America quoque, si Mexicanos excipias, pleraeque gentes picturatae sunt. In Kangigu certe viri mulieresque faciem ac totum corpus pingebant im aginibus leonum, draconum, aviumque, quae aboleri non poterant: nec alius in Florida Virginiaque mosreceptus est, vide Hornium, Arc. Noae p. etc. Populi vero hi, eô tempore, quô Romanô Imperiô a Barbaris infestatô, Romanae legiones e Britannia sunt evocatae, Scotis iuncti, Britanniam Meridionalem omnem ferrô et igne devastare coeperunt: quibus cum Vortigernus Rex par neutiquam esset, missis in Germaniam legatis Saxones in Britanniam vocavit, sicque tertiae Regni Anglici periodo occasionem praebuit. Tandem collisi cum Scotis Picti postquam diuturna cum illis bella gessissent, a Scotis deleti, eorumque et nomen et Regnum in Britannia exstinctum est, circa A. C. 839. a quo universa Britannia Septentrionalis Scotia appellata est. Occasio ultim ibelli canis fuit, quem Picti Scotis eripuerant; qui vero cum primis Scotos ad illud concitavit, Zenetus fuit eorum Rex: cuius fratrem. Alpinum nomine, cum Pictioccidissent, ille subditos timore perculsos ad ultionem sumendam, hoc commentô instigavit. Convocavit omnes Regni Proceres et benigne hospitiô conviviôque exceptos in Palatii cubicula, somnum capturos, dimisit. Cum noctu omnia silerent, in singula cubicula immisit viros cum baculo ex putri ligno noctiluco in manu, et veste ex corio piscium non desquamato indutos. Hi ingressi cubicula, cornu bovis loco buccinae inflant, Regique parendum clamitant: Pictos scelerum brevi poenas daturos, victoriam ingentem Scotos exspectare, nuntios se a Deo missos. Non difficile fuit somnolentis imponere, cum neque venientes neque abeuntes videre possent; nam vestem noctilucam pallio involverunt, cum abirent, baculumque sub eodem absconderunt. Ubi dies illuxit, ad confilia ventum est, et nemine fucum agnoscente, consensum in bellum, pugnatumque feliciter ac triumphatum. Refert historiam ex Buchanano Scottus in Θαυματουργίᾳ Physica et ex hoc Morhofius in Principe Medico apud L. Ioach. Fellerum, Notis in HOrn. Orbem Imper. Vide quoque B. Rhenanum, Rer. Germ. Nov. Antiqq. l. 1. tit. Scoti et Picti, ac Actacotti in Britanniam, cum Notis Cl. Ottonis ICti, p. 225. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Picti — (a. Geogr.), so v.w. Picten …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Πίκτοι — (Picti). Αρχαίος λαός της Βρετανίας, γειτονικός των Σκότων, με τους οποίους πολέμησε για μεγάλο διάστημα εναντίον των Ρωμαίων της Βρετανίας (2ος 3ος αι. μ.Χ.). Η κελτική ονομασία τους ήταν Βρίθοι ή Βρέτοι, που σημαίνει –όπως και το λατινικό Π.–… …   Dictionary of Greek

  • ПИКТЫ —    • Picti,          образовали вместе с Scoti население Северной Британнии, названные так, вероятно, потому, что расписывали тело …   Реальный словарь классических древностей

  • Тестаччо — Об иноверческом кладбище Тестаччо см. Римское некатолическое кладбище Монте Тестаччо Monte Testaccio …   Википедия

  • Titulus pictus — Un ánfora Dressel 20 con ejemplos de tituli picti hallada en Monte Testaccio. Titulus pictus es un tipo de inscripción usada en la antigüedad . Se trata de un epígrafe de carácter comercial (especificando por ejemplo origen, destinatario,… …   Wikipedia Español

  • Monte Testaccio — Location Regione XIII Aventinus Built in 1st century BC (?) to 3rd century AD Built by/for n/a …   Wikipedia

  • Titulus pictus — A titulus pictus is a Latin commercial inscription made on the surface of certain artefacts (such as amphorae). The inscription specifies information such as origin, destination, type of product, etc. Tituli picti are frequent on Roman containers …   Wikipedia

  • Garum — Antike Garum Fabrik in Baelo Claudia …   Deutsch Wikipedia

  • Pict — /pikt/, n. a member of an ancient people of uncertain origin who inhabited parts of northern Britain, fought against the Romans, and in the 9th century A.D. united with the Scots. [bef. 900; back formation from ME Pictes (pl.) < L Picti lit.,… …   Universalium

  • Cruthin — Cruithne redirects here. For the asteroid named for this people, see 3753 Cruithne. Cruthin Country Ireland Ancestral house unknown Titles Kings of Ulster Kings of Tara High Kings of Ireland Kings of Dál nAraidi Ua Loingsig of Moylinny …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”